

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 14
Ille me clarificabit.Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est aequalis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quae non mihi, sed hominibus prosit.De meo.Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat:Omnia quaecunque habet Pater mea sunt.Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.